monumenta.ch > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 3, 51, 10
Circus a circuitu dicitur, circenses quasi circuenses: propterea quod apud antiquitatem rudem, quae necdum spectacula in ornatum deduxerat fabricarum, inter enses et flumina locis virentibus agerentur. nec vacat quod XXIIII missibus condicio huius certaminis expeditur, profecto ut diei noctisque horae tali numero clauderentur. nec illud putetur irritum quod metarum circuitus ovorum ereptionibus exprimatur, quando actus ipse multis superstitionibus gravidus ovi exemplo geniturum se aliqua profiteretur. et ideo datur intellegi volitantes atque inconstantissimos inde mores nasci, quos avium matribus aptaverunt.