monumenta.ch > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 3, 51, 9
Mappa vero, quae signum videtur dare circensibus, tali casu fluxit in morem. cum Nero prandium protenderet et celeritatem, ut assolet, avidus spectandi populus flagitaret, ille mappam, qua tergendis manibus utebatur, iussit abici per fenestram, ut libertatem daret certaminis postulati. hinc tractum est, ut ostensa mappa certa videatur esse promissio circensium futurorum.