monumenta.ch > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 3, 51, 8
Eoae Orientis et Occidentis terminos designant. euripus marie vitrei reddit imaginem, unde illuc delphini aequorei aquas influunt. obeliscorum quoque prolixitates ad caeli altitudinem sublevantur, sed potior Soli, inferior Lunae dicatus est, ubi sacra priscorum Chaldaeicis signis quasi litteris indicantur. spina infelicium captivorum sortem designat, ubi duces Romanorum supra dorsa hostium ambulantes laborum suorum gaudia perceperunt.