monumenta.ch > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 3, 51, 7
Alba linea non longe ab ostiis in utrumque podium quasi regula directa perducitur, ut quadrigis progredientibus inde certamen oriretur, ne, dum se praepropere conantur elidere, spectandi voluptatem viderentur populis abrogare. septem metis certamen omne peragitur in similitudinem hebdomadis reciprocae. ipsae vero metae secundum zodiacos decanos ternas obtinent summitates, quas ad instar solis quadrigae celeres pervagantur.