monumenta.ch > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 3, 51, 6
Biga quasi lunae, quadriga solis imitatione reperta est. equi desultorii, per quos circensium ministri missus denuntiant exituros, luciferi praecursorias velocitates imitantur. sic accidit ut, dum se colere putarent astra, religionem suam ludicra similitudine profanarent.