monumenta.ch > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 3, 51, 5
Colores autem in vicem temporum quadrifaria divisione funduntur: prasinus virenti verno, venetus nubilae hiemi, russeus aestati flammeae, albus pruinoso autumno dicatus est, ut quasi per duodecim signa digrediens annus integer signaretur. sic factum, ut naturae ministeria spectaculorum composita imaginatione luderentur.