monumenta.ch > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 3, 51, 4
Sed mundi dominus ad potentiam suam opus extollens mirandam etiam Romanis fabricam in vallem Murciam tetendit Augustus, ut immensa moles firmiter praecincta montibus contineret, ubi magnarum rerum indicia clauderentur. bis sena quippe ostia ad duodecim signa posuerunt. haec ab hermulis funibus demissis subita aequalitate panduntur, docentes totum illic, ut putabant, consilio geri, ubi imago capitis cognoscitur operari.