monumenta.ch > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 3, 51, 3
Spectaculum expellens gravissimos mores, invitans levissimas contentiones, evacuator honestatis, fons irriguus iurgiorum, quod vetustas quidem habuit sacrum, sed contentiosa posteritas fecit ease ludibrium. primus enim hoc apud Elidem Asiae civitatem Oenomaus fertur edidisse: quod post Romulus in raptu Sabinarum necdum fundatis aedificiis ruraliter ostentavit Italiae.