monumenta.ch > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 3, 50, 2
Et ideo praesentibus decernimus constitutis, ut Alamannorum boves, qui videntur pretiosiores propter corporis granditatem, sed itineris longinquitate defecti sunt, commutari vobiscum liceat, minores quidem membris, sed idoneos ad laborem, ut et illorum profectio sanioribus animalibus adiuvetur et vestri agri armentis grandioribus instruantur.