monumenta.ch > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 3, 49, 3
Saxa ergo, quae suggeritis de amphitheatro longa vetustate collapsa nec aliquid ornatui publico iam prodesse nisi solas turpes ruinas ostendere, licentiam vobis eorum in usus dumtaxat publicos damus, ut in murorum faciem surgat, quod non potest prodesse, si iaceat. quocirca perficite confidenter, quicquid cautio ad munimen, quicquid ornatus expetit ad decorem, tantum nobis scituri gratum fore quod facitis, quantum exinde gratia vestrae se civitatis extulerit.