monumenta.ch > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 3, 49, 1
Optabilis nobis est et grata devotio, quae bonam praecesserit iussionem, et merito acceptum redditur, si quid, quod possumus imperare, poscatur. felicitas enim regnantis est famulantes amare quod expedit, quando labor nobis cogitationis aufertur, dum subiecti sibi profutura disponunt.