monumenta.ch > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 3, 24, 2
Hinc est quod Colosseo viro illustri nomine viribusque praepotenti gubernationem vestram defensionemque commisimus, ut qui suae multa dedit hactenus experimenta virtutis, augeatur potius in futuris. atque ideo parientiam vestram saepius approbatam nunc quoque eidem praesenti monstrate, quatenus in his quae pro regni nostri utilitate rationabiliter agenda praeceperit, devotione probabili compleantur: quia fidem constantia probat et ille integritatem propriae asserit mentis, qui iugibus persistit obsequiis.