monumenta.ch > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 3, 23, 4
Et ne quem forte ad mortem videatur praecipitare paupertas, redde pro talibus gloriosum plane damnum, lecturus a nobis gratiae uberrimum fructum, si civile ibi potueris plantare propositum et nostris vere iudicibus dignum, si dispendium iudex subeat, ut vitam periturus adquirat. quapropter consuetudo nostra feris mentibus inseratur, donec truculentus animus belle vivere consuescat.