monumenta.ch > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 3, 22, 1
Congruit comitatum nostrum viris nos decorare nobilibus, ut et illorum expleatur votum et obsequium nostrum ornent merita personarum. proinde magnitudinem tuam ad conspectus nostros, quos tibi non ambigimus esse gratissimos, his oraculis evocamus, ut qui longa nobiscum aetate versatus es, praesentiae nostrae dulcedine capiaris. festinat enim ad principem, qui vel solum potest videre propitium: nam cui licet habere nostra colloquia, munera credit esse divina. quapropter non tardamus desiderium, cuius optamus aspectum. venire te gaudentem credimus, quem alacriter sustinemus.