monumenta.ch > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 3, 8, 2
Quapropter illustris viri comitis sacrarum largitionum suggestione comperimus pridem tibi secundum morem veterem exactionem binorum et ternorum fuisse delegatam. unde te praesentibus commonemus affatibus, ut secundum canonicariae fidem tempora debeas constituta complere, ne, quicquid dispendii assis publicus sustinuerit, de proprio exsolvere tu cogaris, a quo nec tantae iussioni est habita reverentia nec fides suae promissionis impleta.