monumenta.ch > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 3, 8, 1
Iustitiae ratio persuadet ab unoquoque postulari quod ei constat iniungi et pecunias publicas instanter quaerere, ne debitorem neglectus debeat ingravare. nam si remissio in ammonitionibus veniat, cunctos necesse est contemptus involvat. et quodam modo nascitur de pietate crudelitas, si quem neglegis ammonere, postea cogaris exigere. utilis ergo cura est praedicere, quando et occasio subtrahitur delictis et locus emundatur illicitis.