monumenta.ch > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 2, 28, 5
Sed quamquam tibi praesenti remuneratione digna solvamus, futuris tamen votis spem maximam pollicemur. sed quoniam angusta sunt beneficia, quae non etiam de futuris aliquid pollicentur, aderit providentia principalis, ut, quos dignos favore nostro credimus, eos quoque maiore honore cumulemus. verum quia celari non decet regium bonum, impetrata praesentia ad provincialis iudicis facito notitiam pervenire, quatenus spectabilitatem tuam decoratam nostro testimonio universitatis corda cognoscant tibique utpote militiae munere persoluto cultus competens pro nostrorum temporum laude servetur.