monumenta.ch > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 2, 28, 3
Vocabulum principis nulla sorde maculasti, servans dignitatem nominis exercitatione virtutis. hinc est quod spectabilitatis honorem, quem militiae sudore detersis iusta deputavit antiquitas, praesenti tibi auctoritate conferimus, ut laboris tui tandem finitas excubias remuneratione comitivae primi ordinis iam securus intellegas.