monumenta.ch > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 2, 28, 2
Quod si ita est, dignum est hoc homini reddere, qui per honesta cognoscitur obsequia placuisse. per tot enim actionum lubricos casus fixum tenuisti militiae probatae vestigium et, quod raro in serviente provenit, permutatio iudicum numquam circa te variavit affectum. nec erat alieni in te iudicii quisquam invidus, cum etiam decessorum suorum ordinationibus redderetur adversus. placere siquidem meruisti cunctis, cum semper diligenda custodis, silentium in secretis, in actionibus efficaciam, in observationis labore frequentiam: et quod rarum continentiae bonum crebra hominum vitia fecerunt, cum multis praeberes officia, nulli tuam operam venditabas.