monumenta.ch > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 2, 28, 1
Tribuenda est iustis laboribus compensatio praemiorum, quia exprobrata militia creditur quae inremunerata transitur. athletam populis palma designat esse victorem. sudores bellicos civica corona testatur. exspectant etiam equos praemia sua et tanta iustitiae vis est, ut nec illis tardius detur laboris pretium, qui sentire non poterant denegatum.