monumenta.ch > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 2, 27, 2
Et noveritis vos severitatem minime defugere veteris sanctionis, si rebus non abstineatis illicitis. in ipsis vero parietibus cooperiendis vel fulciendis tantum licentiam damus, si vobis tricennalis non potest obesse praescriptio. quid appetitis, quae refugere deberetis? damus quidem permissum, sed errantium votum laudabiliter improbamus: religionem imperare non possumus, quia nemo cogitur ut credat invitus.