monumenta.ch > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 2, 27, 1
Sicut exorati iustum cupimus praebere consensum, ita per nostra beneficia fraudes fieri legibus non amamus, in ea parte praecipue, in qua divinae reverentiae credimus interesse. non ergo insultare videantur elati, divinitatis gratia destituti. quapropter tegumen tantum vetustis parietibus superimponere synagogae vestrae praesenti vos auctoritate censemus, petitionibus vestris eatenus licentiam commodantes, quatenus constituta divalia permiserunt. nec aliquid ornatus fas sit adicere vel in ampliandis aedibus evagari.