monumenta.ch > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 2, 26, 5
In aurariis denique priscus ordo servetur et ad eos tantum functio ipsa respiciat, quos huic titulo servire voluit antiquitatis auctoritas. quapropter beneficia nostra erga negotiatores, qui vestris titulis necessarii comprobantur, omnimodis facite custodiri, ne genus hominum, quod vivit lucris, ad necem possit pervenire dispendiis.