monumenta.ch > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 2, 26, 4
In illa quoque parte fessis clementia nostra se porrigit, ut si pensionem huius tituli siliquatario praestat, monopolium quoque negotiator exerceat. si vero siliquatarius hunc titulum negotiatoribus iudicat abrogandum, nullam ab eis exigat pensionem, quia satis absurdum est, ut affligatur damnis, qui commoda non habet actionis.