monumenta.ch > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 2, 26, 3
Pari condicione censentes de sextario quoque, quem negotiator eius provinciae videtur inferre, ne quis audeat damnata semper pretia protervus exigere. et ut validius retundamus excessus, poenam triginta librarum auri sedis vestrae praefectis imponimus, si quis contra haec saluberrima constituta ausu temerario venire temptaverit. officium vero decem librarum auri dispendio se noverit esse feriendum, si inhibitas praesumpserit exsequi iussiones.