monumenta.ch > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 2, 26, 2
Atque ideo illustrem magnificentiam tuam, negotiatorum Apuliae sive Calabriae supplicatione permoti, duximus instruendam, ut frumenta, quae per supra dictos negotiatores publico comparantur, non iterum ab eisdem interpretii nomine solidorum quantitas exigatur. nam si coemptam speciem expensis publicis necessariam non habetis, ab officio vestro suscepta modiatio fideliter distrahatur: eventum rei ratio fiscalis habitura, quae iniuste videtur imposuisse quod respuit. nimis enim iniquum est, ut ille patiatur dispendium, qui imperium fecit alienum.