monumenta.ch > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 2, 25, 3
Quod scelus ut debeat amputari, ad reverentissimum quoque senatum praecepta transmisimus et nunc edictali programmate definimus, ut quisque possessorum sive curialium gravatum se sentit in aliena calculi functione, ad nostrae serenitatis audientiam venire deproperet, sciturus nobis priores excessus omnino displicuisse, cum viderit profutura succedere. patuit ergo vobis arbitrium iusti principis, quamvis multis semper declaretur indiciis. nunc aut sub silentio patientiam doloris obducite aut sub iustitia iter vocis aperite. iam in vobis erit huius summa consilii, quibus adiacet eligere, quod vobis perspicitis expedire.