monumenta.ch > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 2, 25, 2
Nuper itaque provincialium iudicum relatione cognovimus domos aliquas praepotentum suas non implere per ordinem functiones. hinc fieri, ut, dum illationis quantitas procurari quaeritur, a tenuibus summa potior exigatur. superbia deinde conductorum canonicos solidos non ordine traditos, sed sub iniquo pondere imminentibus fuisse proiectos, nec universam siliquam, quam reddere consueverant, sollemniter intulisse. proinde factum ut curiales, quibus nos volumus esse prospectum, imminentum sollicitudine coacti gravia damna sentirent: et, si dici fas est, cum alienis debitis sub truculentis compulsoribus urgerentur, possessionum quoque suarum amissione privati sunt.