monumenta.ch > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 2, 25, 1
Quamvis sit querula vox doloris nec se contineant imminuti et laesus animus vociferatione pascatur, tamen liberior sermo promitur, qui nostra auctoritate laxatur. detestamur enim miseros premi, commovemur et non querentium malis velociusque ad nos pervenit quod dissimulatio patientis abscondit: merito, quando cunctorum nos respiciunt laesiones, dum illud pietati nostrae perire credimus, quod per mediocrium damna sentimus.