monumenta.ch > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 2, 24, 5
Quod nos salva civilitate dissimulare non possumus, ut sine acerbitate belli rebus suis exuantur oppressi et illi magis pereant, qui rei publicae parere festinant. hoc etiam nos edictali programmate in cunctorum noveritis provincialium notitiam pertulisse, ut libere prorumpat in publicum, qui se alienae functionis pondere novit oppressum: relaturi a nobis iustitiae fructum, qui fessis novimus donare praesidium.