monumenta.ch > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 2, 24, 4
Aut certe, quod in locum beneficii solebatis expetere, arcae vicarianae sedis, si id diligitis, universa complete, ne necesse sit curiali per multiplicem et inefficacem conventionis laborem in exiguis vestris illationibus sua potius damna suscipere eveniatque detestabilis casus, ut qui functionem propriam vix poterat sustinere devotus, alienis oneribus prematur infirmus.