monumenta.ch > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 2, 24, 1
Constat senatum populis vivendi regulam praestitisse: nam quod ornat nomen Romanum, a vobis legitur institutum. ad hoc patres in illo principio nominati, ut quasi filiorum per vos possit vita componi. vos enim devotionem provinciis, vos privatis iura decrevistis et ad omnes iustitiae partes subiectos libenter parere docuistis. et ideo non decet inde signum resultationis exire, unde exemplum potuit moderationis effulgere. quod nostra clementia, cui cordi est rerum omnium tenere mensuram, in vestram notitiam credidit perferendum, ne magis ignorantia nutriatur excessus, sub quorum conscientia error non potest esse perpetuus.