monumenta.ch > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 1, 2, 7
Verum talis tantaque res quam facili legitur inventa compendio! cum fame canis avida in Tyrio litore proiecta conchylia impressis mandibulis contudisset, illa naturaliter umorem sanguineum defluentia ore eius mirabili colore tinxerunt. et ut est hominibus occasiones repentinas ad artes ducere, talia exempla meditantes fecerunt principibus decus nobile dare rem, quae substantiam noscitur habere mediocrem. Eoa Tyros est Hydron Italica, aulicum profecto vestiarium, non antiqua custodiens, sed iugiter novella transmittens. vide ergo, si quis te patiatur minus implere, quod nos tam necessarie cognoscis expetere.