monumenta.ch > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 1, 2, 6
Hoc ergo remissio tua neglegit, quod te et in provincia subvexerat et ad conspectum principis honorabilem venire faciebat. quod si te facultatis tuae adhuc cura non deserit, si salutis propriae tangit affectus, intra illum diem, imminente tibi harum portitore, cum blatta, quam nostro cubiculo dare annis singulis consuesti, venire festina: quia iam non compulsorem ad te mittimus, sed ultorem, si aliqua credideris ludificatione tardandum.