monumenta.ch > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 1, 2, 5
Haec si omnia constiterint, si in nulla parte praetermissa videtur esse sollemnitas, miramur tua te pericula minime cogitasse, dum sacrilegus sit reatus neglegentiae in tali veste peccare. quid enim agunt tot artifices, tot nautarum catervae, tot familiae rusticorum? tu quoque comitiva subvectus tantis iubes, tanta te istius nominis praesumptione defendis, ut, cum regale opus crederis agere, in multis videaris tibi civibus imperare.