monumenta.ch > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 1, 2, 4
Quod si conchyliorum qualitas non mutatur, si torcularis illius una vindemia est, culpa nimirum artificis erit, cui se copia nulla subtraxit. in illis autem rubicundis fontibus cum albentis comas serici doctus moderator intinxerit, habere debet corporis purissimam castitatem, quia talium rerum secreta refugere dicuntur immunda.