monumenta.ch > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 1, 2, 3
Mirum est substantiam illam morte confectam cruorem de se post spatia tam longi temporis exudare quod solet vivis corporibus vulnere sauciatis effluere. nam cum sex paene mensibus marinae deliciae a vitali fuerint vigore separatae, sagacibus naribus nesciunt esse gravissimae, scilicet ne sanguis ille nobilis aliquid spiraret horroris. haec cum infecta semel substantia perseverat, nescit ante subtrahi quam vestis possit absumi.