monumenta.ch > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 1, 2, 1
Comitis Stephani insinuatione comperimus sacrae vestis operam, quam nos voluimus necessaria festinatione compleri, disrupto magis labore pendere: cui usum subtrahendo sollemnem abominandam potius inferre cognosceris tarditatem. credimus enim aliquem provenisse neglectum, ut aut crines illi lactei, carneo poculo bis terque satiati, pulcherrima minus ebrietate rubuerint aut lanae non hauserint adorandi muricis pretiosissimam qualitatem.