monumenta.ch > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 1, 1, 4
Proinde illum et illum legationis officio ad serenissimam pietatem vestram credidimus destinandos, ut sinceritas pacis, quae causis emergentibus cognoscitur fuisse vitiata, detersis contentionibus in sua deinceps firmitate restituta permaneat: quia pati vos non credimus inter utrasque res publicas, quarum semper unum corpus sub antiquis principibus fuisse declaratur, aliquid discordiae permanere.