monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 1, 2
Psalmus hic ideo non habet titulum, quia capiti nostro Domino Salvatori, de quo absolute dicturus est, nihil debuit praeponi; dum ipsum rerum omnium constat esse principium, sicut ipse in Evangelio dicit: Ego sum principium, propter quod et loquor vobis . Nam licet et alii psalmi de ipso multa dicant, nemo tamen de eius quae fuit in terris conversatione sic loquitur. Et quoniam ad hunc quae dicenda sunt cuncta respiciunt, merito caput sancti operis ponitur, qui princeps rerum omnium esse monstratur. Quidquid enim aut de praeteritis instruit, aut de praesentibus monet, aut de futuris efficit cautiores, omnia ad institutionem beati viri pertinent, quae liber iste dicturus est. Nam quidam tituli, quidam praefationis locum eum tenere dixerunt. Sed licet a quibusdam omni iusto videatur aptatus, nulli tamen praeter Domino Christo potest veracissime convenire.