monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 1, 9, 2, 1
Omnis monachi finis cordisque perfectio ad iugem atque indisruptam orationis perseverantiam tendit, et quantum humanae fragilitati conceditur, ad immobilem tranquillitatem mentis ac perpetuam nititur puritatem. Ob quam possidendam omnem tam laborem corporis quam contritionem spiritus indefesse quaerimus et iugiter exercemus, et est inter alterutrum reciproca quaedam inseparabilisque coniunctio. Nam sicut ad orationis perfectionem omnium tendit structura virtutum, ita nisi huius culmine haec omnia fuerint colligata atque compacta, nullo modo firma poterunt vel stabilia perdurare.