monumenta.ch > Cassianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 1, 8, 1, 2
Nam illam olei guttam ob hoc unusquisque quotidie refecturus instillat, non ut eius ex hoc gutturis quamdam percipiat suavitatem, quippe cuius tantus est modus, ut vix ipsius gutturis fauciumque meatus non dicam linire, sed pertransire sufficiat; sed ut hoc usu iactantiam cordis, quae pro abstinentia districtiore blande solet ac latenter irrepere, et stimulos elationis obtundat: quia quanto abstinentia ipsa occultius exercetur, nulloque hominum teste perficitur, tanto subtilius occultatorem suum tentare non desinit. Deinde apposuit salem frictum, olivas ternas, quibus post haec superintulit canistrum habens cicer frictum quod illi trogalia vocant, ex quibus quina tantum sumpsimus grana, myxaria bina, caricas singulas, hunc enim numerum in illa eremo quemquam excessisse culpabile est.