monumenta.ch > Boethius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, De Musica, 5, 1, 1
Sed de his paulo post loquemur; nunc dicendum est quae sit vis harmonicae, de qua tractare instituentes, quatuor libros implevimus. Naturam vero eius unoque exprimendam in huius quinti voluminis seriem distulimus. Harmonica est facultas differentias acutorum et gravium sonorum sensu ac ratione perpendens.