monumenta.ch > Boethius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, De Musica, 4, 18, 3
Si igitur ad K aequum superioribus semisphaeriis apposuero, atque alterutra vicissim E K et K F plectro adhibito pellantur, diatessaron distantiam consonabit. Sin vero simul partes idem C K et K F utrasque percussero, diatessaron consonantiam nosco. Quod si diapente efficere volumus, quinque partibus totam chordam, id est spatium ab E ad F divido ac tres uni proportioni, duas vero reliquae dabo, atque ita posito semisphaerio, secundum superius dictum modum consonantias dissonantiasque perpendo; item si diapason consonantiam temptare voluero, totum tribus partibus seco, atque in unam duasque distribuens easdem simul vel alterutram pulsans quid consonet, vel quod dissonet utraque cognosco.