monumenta.ch > Boethius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, De Musica, 4, 18, 1
Ut vero indubitanter consonantiarum ratio colligatur, tali brevissimo ac simplici effici poterit instrumento. Sit igitur regula diligenter extensa A D, cui duo hemispheria, quas magadas Graeci vocant, insuper apponantur, ita ut ab ea quae est E curvatura ad id quod est B deducta linea rectos circa se angulos reddat: item ab ea quae est F curvatura ad id quod est C punctum deducta linea rectos circum se angulos efficiat.