monumenta.ch > Boethius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, De Musica, 1, 1, 3
Hinc etiam internosci potest, quod non frustra a Platone dictum est, mundi animam, musica convenientia fuisse coniunctam. Cum enim ex eo quod in nobis est iunctum convenienterque coaptatum, illud excipimus, quod in sonis apte convenienterque coniunctum est, eoque delectamur, nos quoque ipsos eadem similitudine compactos esse cognoscimus. Amica est enim similitudo. Dissimilitudo vero odiosa atque contraria. Hinc etiam morum quoque maxime permutationes fiunt.