monumenta.ch > Boethius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, De Musica, 1, 1, 2
Adest enim cunctis mortalibus visus, qui utrum venientibus ad visum figuris, an ad sensibilia radiis emissis efficiatur, inter doctos quidem dubitabile est, vulgus quoque ipsa dubitatio praeterit. Rursus cum quis triangulum respicit, vel quadratum, facile id quod oculis invenitur agnoscit. Sed quaenam trianguli vel quadrati sit natura, a mathematico necesse est petat. sensibus dici potest, maximeque de arbitrio aurium, quarum vis ita sonos captat, ut non modo de his iudicium capiat, differentiasque cognoscat, verum etiam delectetur saepius, si dulces coaptatique modi sint, angatur vero, si dissipati atque incohaerentes feriant sensum. Unde fit, ut cum sint quatuor matheseos disciplinae, caeterae quidem ad investigationem veritatis laborent; musica vero non modo speculationi, verum etiam moralitati coniuncta sit. Nihil humanitati, quam remitti dulcibus modis astringique contrariis. Idque non modo sese in singulis vel studiis vel aetatibus tenet, verum per cuncta diffunditur studia, et infantes ac iuvenes, necnon etiam senes, ita naturaliter affectu quodam spontaneo modis musicis adiunguntur, ut nulla omnino sit aetas quae a cantilenae dulcis delectatione seiuncta sit.