monumenta.ch > Boethius > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Commentaria in Porphyrium, 5, 16
Cum igitur genus de speciebus praedicetur, consequens est ut etiam de his dicatur, quae specierum substantiam formamque efficiunt, quo fit, ut genus etiam de differentiis praedicetur, ac non de una, sed de pluribus: dicitur enim quod rationale est esse animal, et rursus quod irrationale est, esse animal.