monumenta.ch > Boethius > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Commentaria in Porphyrium, 5, 12
Antequam singulorum ad unumquodque habitudinem tractet, illam prius respicit, quam omnes ad se invicem habere videntur: haec autem est una communio quae propositarum quinque rerum numerum pluralitate praedicationis includit, omnia enim de pluribus praedicantur; in hoc ergo sibi cuncta communicant, nam et genus de pluribus praedicatur, itemque species ac differentia, et proprium, atque accidens: quae cum ita sint, est eorum una atque indiscreta communio de pluribus praedicari.