monumenta.ch > Boethius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Commentaria in Porphyrium, 5, 3
Id autem duplici modo fit, vel similitudine dum retractat communitates, vel dissimilitudine dum differentias: quae cum ita sint, nos quoque (ut adhuc fecimus) propter planiorem intellectum philosophi vestigia persequentes, ordiemur de his communitatibus quae adsunt generi, speciei differentiae, proprio, atque accidenti.